26 ноября 2016, 01:04

Da pacem, Domine



Da pacem, Domine, in diebus nostris
Quia non est alius
Qui pugnet pro nobis
Nisi tu Deus noster.

1. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

2. Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te:

3. Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi.

4. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem:et abundantia diligentibus te.

5. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen
(1):  mikki

0 комментариев